Acta agis.
ad ista concitari insania est.
Alexander Mundo magnus est, at Alexandro Mundus est parvus.
Anaxarchum uero ipsum non tundes.
arma uirumque cano.
caederem te, nisi irascerer.
calamitas uirtutis occasio est.
Cena comesa uenit.
Cicero puero passerem dedit.
Crassus tres legatos decernit.
disce parvo esse contentus.
Egestas patrii sermonis.
En, paratum tibi adest ientaculum.
Fortes fortuna adiuuat.
fragiles sunt arbores quae in aprica ualle creuerunt.
Gutta cauat lapidem.
Iis utrem plenum uini dedit.
In corporibus, sic in imperio, grauissimus est morbus qui a capite diffunditur.
in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus.
in umbra igitur pugnabimus.
Inreuocabilis humana cursus uehit.
Inter Pygmaeos non pudet esse brevem.
Interim in senatu uicit sententia.
ira furor breuis est.
iussitque ut in reliquas terras propagarent.
Iuxta platanum istam residamus.
Laboratur vehementer.
legati ad Tarquinios proficiscuntur.
mors ultima linea rerum est.
Muneribus vel dii capiuntur.
nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam egit causam tuam.
nat lupus inter oves.
Nemo iustus esse potest, qui quidnam aequitati anteponit.
nemo liber est qui corpori servit.
Nero nullam uestem bis induit.
Nihil accidere bono uiro mali potest.
Non fui, fui, non sum, non curo.
non oportet quemquam a sermone principis tristem discedere.
Non sunt diuitiae bonum.
nulla res maior sine eo gerebatur;
nullis amor est sanabilis herbis.
num montes moliri sede sua paramus?
Numquam periclum sine periclo vincitur.
O miserae mulieris fecunditatem calamitosam!
omnis uita seruitium est.
papulas observatis alienas, obsiti plurimis ulceribus.
posita sub nive terra latet.
poterat bouem iratum tollere.
Pueris sententias ediscendas damus.
Quem secundum maxime diligis ?
Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam.
rex ipse cum legionibus sequebatur.
Romae respirandi non est locus.
scelesta, ovem lupo commisisti.
scit eum sine gloria uinci qui sine periculo uincitur.
securitas autem proprium bonum sapientis est.
trahit sua quemque uoluptas.
tunde Anaxarchi culeum, tunde.
tussim iocur lupi ex vino tepido sanat.
uenenum in auro bibitur.
utinam populus Romanus unam cervicem haberet!
