                      Lucretia

forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et
Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de
uxoribus mentio. suam quisque laudare miris modis; inde
certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse;
paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris
praestet Lucretia sua. 'quin, si uigor iuuentae inest,
conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum
ingenia ? id cuique spectatissimum sit quod necopinato
uiri aduentu occurrerit oculis.' incaluerant uino; "age
sane" omnes; citatis equis auolant Romam. quo cum
primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt
inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias
nurus, quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant
tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter
lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem
inueniunt.  muliebris certaminis laus penes Lucretiam
fuit. adueniens uir Tarquiniique excepti benigne;
uictor maritus comiter inuitat regios iuuenes. ibi Sex.
Tarquinium mala libido Lucretiae per uim stuprandae
capit; cum forma tum spectata castitas incitat. et tum
quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.
paucis interiectis diebus Sex.  Tarquinius inscio
Collatino cum comite uno Collatiam uenit. ubi exceptus
benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale
cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis
tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto gladio
ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris
pectore oppresso "tace, Lucretia" inquit; "Sex.
Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si
emiseris uocem." cum pauida ex somno mulier nullam
opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius
fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare
in omnes partes muliebrem animum. ubi obstinatam
uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad
metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum
positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.
quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut ui
uictrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox
expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto
malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad uirum
mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita
facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse.
Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus
cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo forte Romam rediens
ab nuntio uxoris erat conuentus.  Lucretiam sedentem
maestam in cubiculo inueniunt.  aduentu suorum lacrimae
obortae, quaerentique uiro "satin salue ?" "minime"
inquit; "quid enim salui est mulieri amissa pudicitia ?
uestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo;
ceterum corpus est tantum uiolatum, animus insons; mors
testis erit. sed date dexteras fidemque haud impune."

Liv., I, 58 
